CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Squillæ, Gibbæ minores.

1. Locustarii generis sunt Squillæ: quarum etsi multæ reperiantur species, minores tamen gibbæ, vulgari nomine minimè carent. Caridas Græcum vulgus & Caranidia vocat: Romani à Gambis, id est, tibiis, Gambarellas, quòd iis multiplicibus constent. Armorici des Saulterelles: saliunt enim Locustarum more. Massilienses vulgò vetustatis vestigia nonnihil retinentes, Carambotos vocant, deducto à Caride nomine. Qui {357} verò Galli littus Oceani incolunt, etiam à saltatione nominant Cheurettes, quasi capreolas dicant. Parisienses corruptè des Gueruettes. Rothomagenses Salicoquas vel Salcoquas nominant: quarum quæ vaginis adhuc inclusæ sunt, Bouquetæ: iis autem exutæ, des Creuettes appellantur. Veneti vulgo Squillas appellant: quarum frontispicia rostris acutissimis prædita sunt. De his autem sic Oppianus,
Sunt Squillæ exiguæ: sunt paruo in corpore vires,Et magnum & saturo præclarum labraca ventreInterimunt astu: properat, gestitque teneriLabrax pisciculus, qui paruo robore possuntNon dare terga fugæ, non æquo occurrere Marte.Occisæ occidunt hostem, perimúntque necantem,Cùm Squillæ rictu piscis sorbentur aperto,Turmatim in medium descendit turma palatum,Et feriunt cornu, quod fronte insurgit acuto.
2. Senos ante frontem gerit valde tenues cirrhos, quibus Dioscorides aconiti radices in fibras minutas abeuntes comparauit: Caudam contractam, in cuius extremo pinnæ sunt (ut in cæteris Locustis) quinæ: quarum quæ medio loco posita est, serratam, spinosam, duram, atque in acutum fastigiatam formam habet. Quamobrem quaternas tantùm illi connumerauisse pinnas (ut in Crangone dicetur) satis fuerit. Non sunt audiendi qui Squillarum pedes forcipibus carere putant: Oua pariunt ac procreant ut Lacustæ: sunt enim illius interanea persimilia. Veneris desiderium mouent. Efficaces sunt peculiari quodam munere ad mulierum conceptus. Tritæ atque ex oxymelite potæ, lumbricos ac tineas eiiciunt. Harum etiam puluerem aiunt ei particulæ impositam, in qua cuspis sagittæ vel spinæ infixa fuerit, physica quadam attractione eam educere. Quibusdam tractibus adeò grandes euadunt, ut palmum interdum excedant, atque has quidem esse aliis efficaciores credunt. {358}
Καρὶς Græcis, Squilla Latinis, Gambarella Italis, Saulterelles Armoricis, Cheruettes Parisiensibus, aliis Cheurettes: Saillicocques Rothomagensibus, Caranidia vulgo Græco. {359}