Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Squilla fluviatilis parva.
1. Squilla fluviatilis, sola magnitudine a marina discrepare videtur. Squillarum genere (inquit Aristoteles) continentur gibbæ, Crangines et paruæ, quæ majores nunquam effici possunt. Quibus verbis ego hanc fluviatilem, parvam appellari puto: Quemadmodum enim Ursa parva (quæ Urseta dicitur) cum majori conuenit, vel Cancer marinus cum fluviatili: sic fluviatilis Squilla cum marina etiam conferri potest. Flumina nostra hujusmodi delicias non alunt. Romani eam in venereis epulis singularem habent. Quamobrem lautiores mensas honorare solet: Gambarellam vulgo vocant, quam et Gambarozolam nonnulli malunt appellare: nomine fortasse a Gambaro (quæ nostra est Scaravissa) detorto. Mos est eas vivas asservare, tuncque subfuluæ spectantur: nam coctæ ruffescunt. Longissimo a mari intervallo proveniunt: quod argumentum est eas originem a mari minime traxisse: Squillis marinis multo minores sunt: Tibiolas utrinque quaternas, tenues, oblongas habent, in extremo forpicatas: Cirrhos anteriori parte quaternos, oblongos, tenui filo graciliores, quibus iter quoquoversum prætendant, Latini prætenturas et antennas vocant. Pedes cum utrinque quaternos habeant, duos tamen priores parte anteriore exporrigunt: quibus non ad gressum quidem, sed magis ad corripiendum cibum utuntur. Nam tribus posterioribus tantum incedunt. Pinnulis autem pluribus sub cauda positis in natatu utuntur: quarum quinque in ejus extremo transversæ, earum corpus dirigunt. Harum autem media dura est, et gibbæ in modum ad oras crenata, ut revera pinna dici non possit.