Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Alia squilla.
1. Est aliud Squillæ genus, gibba multo maius, vulgari piscatorum Romanorum nomine Parno {360} chia dicta. Sunt qui Camerugiam et Sparnochiam vocent. Insignibus notis a gibba differt. Nam ubi in gibbis multiplices cirrhi spectantur (anteriori præcipue parte) pedesque omnes in extremo bisulci, Sparnochiæ duo oblongi tantum cirrhi prominent, et ungues acuminatos more Locustæ habet. Marina, pollicis crassitudinem æquat, semipedem longa est, tibiis quam gibba minoribus. Pinnulas multas ut Squilla sub cauda ad natandum habet, et eodem modo quaternas in extrema parte caudæ: quarum ea quæ in medio sita est, si pinna esset, faceret ut quinque pinnæ, ut in Astacis et Carabis, numerarentur: sed spinea duritie prædita cernitur, ac crenis horridula est. Anteriori autem frontis parte quatuor, cornua æquali fere longitudine videas. In quibusdam vero locis adeo magnæ nascuntur Squillæ, ut prope Spithamen, hoc est, palmum excedant: quæ quidem sunt aliis efficaciores. Crustatorum omnium sapidiores sunt, quas suspicor Aristotelem κράστονες, Theodorum Crangines vocasse. Sunt enim Crangones, Caridum sive Squillarum genus idem cum Romanis Parnochiis: de quibus sic Aristoteles: Squillis etiam gibbis (inquit) cauda et pinnæ quaternæ. Cranginis quoque lateri caudæ utrinque pinnæ adnexæ sunt: quarum pinnarum media utroque in genere spinulis horret: unde perspicuum est, aliquid esse inter medias pinnas caudæ in Squillis, gibbis et Cranginibus, quod spinulis horreat.