CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Alia squilla.

1. Est aliud Squillæ genus, gibba multò maius, vulgari piscatorum Romanorum nomine Parno {360} chia dicta. Sunt qui Camerugiam & Sparnochiam vocent. Insignibus notis à gibba differt. Nam ubi in gibbis multiplices cirrhi spectantur (anteriori præcipuè parte) pedésque omnes in extremo bisulci, Sparnochiæ duo oblongi tantùm cirrhi prominent, & ungues acuminatos more Locustæ habet. Marina, pollicis crassitudinem æquat, semipedem longa est, tibiis quàm gibba minoribus. Pinnulas multas ut Squilla sub cauda ad natandum habet, & eodem modo quaternas in extrema parte caudæ: quarum ea quæ in medio sita est, si pinna esset, faceret ut quinque pinnæ, ut in Astacis & Carabis, numerarentur: sed spinea duritie prædita cernitur, ac crenis horridula est. Anteriori autem frontis parte quatuor, cornua æquali ferè longitudine videas. In quibusdam verò locis adeò magnæ nascuntur Squillæ, ut propè Spithamen, hoc est, palmum excedant: quæ quidem sunt aliis efficaciores. Crustatorum omnium sapidiores sunt, quas suspicor Aristotelem κράστονες, Theodorum Crangines vocasse. Sunt enim Crangones, Caridum siue Squillarum genus idem cum Romanis Parnochiis: de quibus sic Aristoteles: Squillis etiam gibbis (inquit) cauda & pinnæ quaternæ. Cranginis quoque lateri caudæ utrinque pinnæ adnexæ sunt: quarum pinnarum media utroque in genere spinulis horret: unde perspicuum est, aliquid esse inter medias pinnas caudæ in Squillis, gibbis & Cranginibus, quòd spinulis horreat.