CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Eques cancer.

1. Amphibios esse constat cancros equites, quibus hoc natura præter sui generis alios singulari quodam munere tribuit, ut in maximis æstatis ardoribus, meridiano tempore agminatim e mari egrediantur, diemque sub Sole transigant, aut ad refrigerium, aut potius, ne a piscibus qui interdiu discurrunt, edantur: quos ego Memphi Hierosolymas proficiscens, fines Ægypti prætergressus, ex Mediterraneo litore sub vesperam mare repetere, atque inde circa meridiem insequentis {362} diei gregatim exilire observavi. Tanta autem velocitate ferebantur (unde equitum nomen habent) ut ne unum quidem cursu consequi usquam potuerim. Sed hoc etiam mihi magis admirandum esse visum est, lacertam ex Ambrosia (sub qua delitescebat) exilientem, cancrum equitem, quem venaretur, cursus velocitate me conspiciente nusquam assequutam esse: adeo volare potius quam currere videbatur eques. Genus est quoddam Cancrorum in litoribus Phœniciæ (inquit Aristoteles) tantæ velocitatis, ut vix a quoquam consequi possit: unde ἱππεὶς, id est equites, appellarunt. Iis nihil fere intus propter inopiam est pabuli. Hippiæ vocantur (inquit Plinius) cursores Cancri, uti alii referunt, quod longe lateque vagentur: modo circum litora errent, modo longius proficiscantur: Grande phalangium non excedunt: Corpus habent coloris subalbidi, punctis subrubris conspersum, et (ut Pagurus) tornatum: crura autem ut Maia. Soli objecti toti pellucidi sunt, præterquam in ea corporis parte quæ interanea continet. Oculos grano phaseoli non habent majores, quibus acutissime cernunt. Oblongi quidem sunt, ac vitri modo lucidi, per medium fulvi. Tibiæ sunt illis levibus villis obsessæ, utrinque quinæ: quarum duæ anteriores, brachia sunt forpicata, quibus cuncta (Cancri modo) complectuntur: reliquæ graciles, unguibus rectis atque oblongis vallatæ. Edules non esse recte quidem docet Aristoteles, propter alimenti inopiam adeo autem parvi sunt, ut singuli sesquiscrupulum vix pendeant. De hoc sic Oppianus,
ἐν κείνῃ γενεῇ καὶ καρκῖνοι εἰσὶν αλῆται. [Hal. 280]
2. Quod ita reddit Lippius,
Errones cancri populis numerantur in istis.