CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cancellus.

1. Partim Locustarii est, partim etiam testacei generis cancellus, in quo non minore admiratione {363} dignus est, quàm eques. Nam quum oblongus sit, ac seorsim nasci solitus, tamen in vacuis aliorum exanguium testis vitam traducit, modò has, modò illas petens: atque ubi unam conspurcauit, tum ad aliam se transfert. Nerites enim ingreditur aut Turbines, sæpe etiam Buccinas & Murices, atque adeò omne genus cochlearum. Pomatiæ limaeis molem rarò excedit. Per littus graditur in sicco, sua testam ferens, viuítque multos dies sine aqua. Pedibus utrinque ternis brachiatur villosis: quorum duo anteriores seu priores brachiis forcipibus bisulcis constant, quibus cibum ori admouet. Crusta dura pro cute vestitur, rubra, nunc cyaneo, nunc cæruleo, nunc fuluo, nunc rubro diluta. Duo illi pedes utrinque, qui brachia subsequuntur, unguibus in extremo oblongis & aduncis vallati sunt. Cirrhos antè quidem duos, rubros, sub oculis (Carabi modo) gerit: oculos instar Astaci elatos, quos porrigit ac contrahit, maculis albis distinctos. In summa, eius superior pars, Cancri refert effigiem, inferior autem turbinis, quam in cochlearum clauiculis inserit: cùm tamen Locustæ caudæ similis sit. Tabellis enim loricatur duris, sed obsequiosis: in quibus utrinque veluti pinnas duas habet. Extremum verò caudæ pinnulis tribus, ut & Cancri, præditum est. Dentes osseos ut Carabus habet, quibus escas comminuit. Cùm autem prædam venatur, totam anteriorem partem suo domicilio exerit, & tunc similis araneis apparet: sed partem capiti & pectori subditam vastiorem quàm Araneus ostendit. Ab ore œsophagus tenuis, ut filum ad stomachum protenditur. Intestina eius bis tantùm reuoluuntur: ac qui in eius stomacho viridis humor spectabatur, is in intestinis apparet candidus. Edulis non est, sed est ipse aliis piscibus gratissimum obsonium, Iulidibus, Channis, Orphis, Percis, & id genus saxatilibus. Quamobrem piscatores cancellos plurimùm appetunt, quos suis cochleis nudatos, ac viuos hamo impositos, suis calamis appendunt, hoc enim modo magnam saxatilium piscium capturam faciunt. Quod Oppianus multis versibus commodè explicat, quos hoc loco producere minimè opus esse videtur. Parua (inquit Galenus) sunt animalia, flauo colore, minimis Cancris similia, {364} quæ nulli comedunt. Horum enim prauum alimentum carnes corrumpit.