CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cancellus.

1. Partim Locustarii est, partim etiam testacei generis cancellus, in quo non minore admiratione {363} dignus est, quam eques. Nam quum oblongus sit, ac seorsim nasci solitus, tamen in vacuis aliorum exanguium testis vitam traducit, modo has, modo illas petens: atque ubi unam conspurcavit, tum ad aliam se transfert. Nerites enim ingreditur aut Turbines, sæpe etiam Buccinas et Murices, atque adeo omne genus cochlearum. Pomatiæ limaeis molem raro excedit. Per littus graditur in sicco, sua testam ferens, vivitque multos dies sine aqua. Pedibus utrinque ternis brachiatur villosis: quorum duo anteriores seu priores brachiis forcipibus bisulcis constant, quibus cibum ori admovet. Crusta dura pro cute vestitur, rubra, nunc cyaneo, nunc cæruleo, nunc fuluo, nunc rubro diluta. Duo illi pedes utrinque, qui brachia subsequuntur, unguibus in extremo oblongis et aduncis vallati sunt. Cirrhos ante quidem duos, rubros, sub oculis (Carabi modo) gerit: oculos instar Astaci elatos, quos porrigit ac contrahit, maculis albis distinctos. In summa, ejus superior pars, Cancri refert effigiem, inferior autem turbinis, quam in cochlearum claviculis inserit: cum tamen Locustæ caudæ similis sit. Tabellis enim loricatur duris, sed obsequiosis: in quibus utrinque veluti pinnas duas habet. Extremum vero caudæ pinnulis tribus, ut et Cancri, præditum est. Dentes osseos ut Carabus habet, quibus escas comminuit. Cum autem prædam venatur, totam anteriorem partem suo domicilio exerit, et tunc similis araneis apparet: sed partem capiti et pectori subditam vastiorem quam Araneus ostendit. Ab ore œsophagus tenuis, ut filum ad stomachum protenditur. Intestina ejus bis tantum revolvuntur: ac qui in ejus stomacho viridis humor spectabatur, is in intestinis apparet candidus. Edulis non est, sed est ipse aliis piscibus gratissimum obsonium, Iulidibus, Channis, Orphis, Percis, et id genus saxatilibus. Quamobrem piscatores cancellos plurimum appetunt, quos suis cochleis nudatos, ac vivos hamo impositos, suis calamis appendunt, hoc enim modo magnam saxatilium piscium capturam faciunt. Quod Oppianus multis versibus commode explicat, quos hoc loco producere minime opus esse videtur. Parua (inquit Galenus) sunt animalia, flavo colore, minimis Cancris similia, {364} quæ nulli comedunt. Horum enim pravum alimentum carnes corrumpit.