Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cancer fluviatilis.
1. Cancros fluviatiles in Creta plurimos vidimus circa Colocasias, et in Atho Macedoniæ monte, atque adeo in Ciliciæ rivulis qui non longe ab Isso defluvnt. In Gallia nullos unquam conspexi: Crudi comedi possunt. Numerosi circa Romam, ligonibus effossa scrobe, vel etiam trubla capiuntur: ac diebus quibus carni interdictum est, baioco (qui noster dimidius est assis) ditioribus divenduntur, filo appensi ac traiecti (unde Romani Filsas vocant) ne duris forcipibus alter alterius tibias amputet, ac mutuis vulneribus se conficiant. Amphibios esse constat: longius enim ab aqua secedunt: integram tamen hebdomadam, atque interdum mensem extra aquam degunt. Cæterum uterque Cancer tam marinus quam fluviatilis eodem cognomento Romæ appellatur Grancio vel Granzo. Uterque, crassitudinem ovi gallinacei raro excedit. Fluuiatiles duriore testa, rotundioreque et crassiore conteguntur, vividioresque ac delicatiores sunt quam marini: Præterea tibiis asperioribus, et brachiis fortioribus ac rugosioribus præditi sunt. Ambobus forcipes sunt multum crenati: sed marino frons non usquequaque rotundatur: atque in gyrum crenas habet, quibus fluviatilis caret. Marinus præterea lividum Loti corticis colorem refert, fluviatilis ex rufo nigricat. Marino ungues extremam tibiarum articulationem faciunt. Fluuiatiles multas crenas in gyrum circa ungues habent. Proinde etiam marini leves sunt, et longiores tibias habent. Ambo in obliquum feruntur, crusta fragili inclusi, oculisque sunt rigentibus. Fluuiatiles præterea in sexu differentiam habent. Nam fœminæ operculum reflexumsubtus ferunt latiusculum, sub quo ova per æstatem excludunt: maribus contra angustum est. Hoc autem unumgenerale est in Cancrario et Locustario genere, ut dextrum brachium sit illis sinistro fortibus ac crenatibus. Edules omni tempore anni sunt fluviatiles Cancri, sed æstate longe meliores, posteaquam durum corticem exuerint. Luna item plena uberiores, silente flaccidi sunt. Ælianus, Cancros fluviatiles etiam in Nilo reperiri tradit: Cum autem Nilus (inquit) in {366} agros redundat, tum quidem circiter triginta ante diebus longius ab eo in loca eminentiora Aspides una cum fœtibus demigrant: quod munus a natura acceperunt, tanti ut fluminis, tamque operosi quotannis accessum ac recessum non modo non ignorent, sed ab ejus etiam damno cavere sciant. Hoc idem facere norunt Testudines, Cancri et Crocodili. Proinde Castorem Dioscorides Cancris se explere tradit: sed id de fluvialibus intelligi oportere nemini dubium est. Etenim Castor in ripis fluminum versari magis est consuetus. Simeon Sethus, recte admodum fluviatiles Paguros vocat, quos pulmonibus ulceratis mederi, sed vesicæ nocere scribit. Auicennas extenuatis valde conferre dicit, hoc est, hecticis, et lenta febre laborantibus: hos enim humidum, leve, ac modice refrigerans alimentum suggerere affirmat: præsertim (ait Galenus) si in aqua prius decocti magna ex parte salsuginem innatam exuerint. Multa ex cancris fluviautilibus sumuntur medicamenta, quæ tum a Dioscoride, tum a Galeno recensentur.
Καρκῖνος ποτάμιος Græcis, Cancer fluviatilis Latinis, Granzo Romanis ac Venetis.