Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cancer fluuiatilis.
1. Cancros fluuiatiles in Creta plurimos vidimus circa Colocasias, & in Atho Macedoniæ monte, atque adeò in Ciliciæ riuulis qui non longè ab Isso defluunt. In Gallia nullos unquam conspexi: Crudi comedi possunt. Numerosi circa Romam, ligonibus effossa scrobe, vel etiam trubla capiuntur: ac diebus quibus carni interdictum est, baioco (qui noster dimidius est assis) ditioribus diuenduntur, filo appensi ac traiecti (unde Romani Filsas vocant) ne duris forcipibus alter alterius tibias amputet, ac mutuis vulneribus se conficiant. Amphibios esse constat: longius enim ab aqua secedunt: integram tamen hebdomadam, atque interdum mensem extra aquam degunt. Cæterum uterque Cancer tam marinus quàm fluuiatilis eodem cognomento Romæ appellatur Grancio vel Granzo. Uterque, crassitudinem oui gallinacei rarò excedit. Fluuiatiles duriore testa, rotundioréque & crassiore conteguntur, viuidiorésque ac delicatiores sunt quàm marini: Præterea tibiis asperioribus, & brachiis fortioribus ac rugosioribus præditi sunt. Ambobus forcipes sunt multùm crenati: sed marino frons non usquequaque rotundatur: atque in gyrum crenas habet, quibus fluuiatilis caret. Marinus præterea liuidum Loti corticis colorem refert, fluuiatilis ex rufo nigricat. Marino ungues extremam tibiarum articulationem faciunt. Fluuiatiles multas crenas in gyrum circa ungues habent. Proinde etiam marini leues sunt, & longiores tibias habent. Ambo in obliquum feruntur, crusta fragili inclusi, oculísque sunt rigentibus. Fluuiatiles præterea in sexu differentiam habent. Nam fœminæ operculum reflexumsubtus ferunt latiusculum, sub quo oua per æstatem excludunt: maribus contrà angustum est. Hoc autem unumgenerale est in Cancrario & Locustario genere, ut dextrum brachium sit illis sinistro fortibus ac crenatibus. Edules omni tempore anni sunt fluuiatiles Cancri, sed æstate longè meliores, posteaquam durum corticem exuerint. Luna item plena uberiores, silente flaccidi sunt. Ælianus, Cancros fluuiatiles etiam in Nilo reperiri tradit: Cum autem Nilus (inquit) in {366} agros redundat, tum quidem circiter triginta antè diebus longius ab eo in loca eminentiora Aspides unà cùm fœtibus demigrant: quod munus à natura acceperunt, tanti ut fluminis, támque operosi quotannis accessum ac recessum non modò non ignorent, sed ab eius etiam damno cauere sciant. Hoc idem facere norunt Testudines, Cancri & Crocodili. Proinde Castorem Dioscorides Cancris se explere tradit: sed id de fluuialibus intelligi oportere nemini dubium est. Etenim Castor in ripis fluminum versari magis est consuetus. Simeon Sethus, rectè admodum fluuiatiles Paguros vocat, quos pulmonibus ulceratis mederi, sed vesicæ nocere scribit. Auicennas extenuatis valde conferre dicit, hoc est, hecticis, & lenta febre laborantibus: hos enim humidum, leue, ac modicè refrigerans alimentum suggerere affirmat: præsertim (ait Galenus) si in aqua prius decocti magna ex parte salsuginem innatam exuerint. Multa ex cancris fluuiautilibus sumuntur medicamenta, quæ tum à Dioscoride, tum à Galeno recensentur.
Καρκῖνος ποτάμιος Græcis, Cancer fluuiatilis Latinis, Granzo Romanis ac Venetis.