CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Cancer marinus.

1. Cancer marinus rotundo ac fere cir {367} cinnato corpore præditus est, anteriori parte crenis diviso, crustaceo tegmine conuestito: cujus magnitudinem ad Pagurum, Maiam, Astacum et Locustam facile contuleris. Maiores enim trium aut quatuor digitorum latitudinem non excedunt. Marinorum color certe maribus quidem rubentior, fœminis ex livido in cyaneum tendit. Mares autem fœminas opprimere videntur, antequam ineant, atque inter se diutissime dimicant, arietum more. Crura in ventrem reflectunt dum incedunt. Ea vero habent blæsa, utrinque in latere quaterna, et duo brachia forpicata. Hepate rubro constant, gustui dulcissimo, quod Aristoteles mutim nominare videtur: habent porro intestina multiplicibus cirrhis obsessa: moventurque horum partes solidiores albis musculis agentibus, ut in Paguro docebimus. Tanta est marinorum cum fluviatilibus cancris affinitas, ut utrique simul mixti, vix nisi a perito, discerni possint. Sponte mortuus cancer prorsus abdicandus est, diuque extra aquam vivit. Veneti Granceolum (ad discrimen magni Paguri, quem Granciporrum vocant) nominant. Cancros autem a Paguris ejusdem magnitudinis (cum quibus sæpe ab ichthiopolis permiscentur) ipsa glabritie primum discernere oportet: Paguri præterea tibias habent hirtas, et brachia grandibus forcipibus vallata, {368} atque in nigrum colorem abeunt: in extremo livent. Cancri omnino glabri sunt: quorum anterior corporis pars posteriore latior est. Ferrarienses, mares Grancos, fœminas Crancellas vocant, ac seorsim divendunt. DioscoridesCancros marinos eadem omnia posse quæ fluviatiles, verum ad omnia inferiores esse scribit. Cancri marini vel fluviatiles (inquit Plinius Secundus) in cibo ex jure allium viridi cum ficu duplici, maium hydropicum avocant.
2. In Cancrorum marinorum genere, Veneti mazanetas nominant, Molecis similes: quorum alterum marem, alterum fœminam produnt. Mazanetas, fœminas esse volunt, Molecos vero mares, quos mollescere, ac vernationem exuere ferunt: contra autem Mazanetas putant perenni contegi crusta, et nusquam decidere. Molecos quoque aut molecas aiunt, tum quidem torpescere, cum cortice exuuntur: quo tempore pasta molliores aliquando sensimus.
Καρκῖνος θαλάττιος Græcis, Cancer Marinus Latinis, Cancres Gallis, Granceol Venetis, Grancio Romanis, Grancella Ferrariensibus.