Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Cancer marinus.
1. Cancer marinus rotundo ac ferè cir {367} cinnato corpore præditus est, anteriori parte crenis diuiso, crustaceo tegmine conuestito: cuius magnitudinem ad Pagurum, Maiam, Astacum & Locustam facilè contuleris. Maiores enim trium aut quatuor digitorum latitudinem non excedunt. Marinorum color certè maribus quidem rubentior, fœminis ex liuido in cyaneum tendit. Mares autem fœminas opprimere videntur, antequam ineant, atque inter se diutissimè dimicant, arietum more. Crura in ventrem reflectunt dum incedunt. Ea verò habent blæsa, utrinque in latere quaterna, & duo brachia forpicata. Hepate rubro constant, gustui dulcissimo, quod Aristoteles mutim nominare videtur: habent porrò intestina multiplicibus cirrhis obsessa: mouentúrque horum partes solidiores albis musculis agentibus, ut in Paguro docebimus. Tanta est marinorum cum fluuiatilibus cancris affinitas, ut utrique simul mixti, vix nisi à perito, discerni possint. Sponte mortuus cancer prorsus abdicandus est, diúque extra aquam viuit. Veneti Granceolum (ad discrimen magni Paguri, quem Granciporrum vocant) nominant. Cancros autem à Paguris eiusdem magnitudinis (cum quibus sæpe ab ichthiopolis permiscentur) ipsa glabritie primùm discernere oportet: Paguri præterea tibias habent hirtas, & brachia grandibus forcipibus vallata, {368} atque in nigrum colorem abeunt: in extremo liuent. Cancri omnino glabri sunt: quorum anterior corporis pars posteriore latior est. Ferrarienses, mares Grancos, fœminas Crancellas vocant, ac seorsim diuendunt. DioscoridesCancros marinos eadem omnia posse quæ fluuiatiles, verùm ad omnia inferiores esse scribit. Cancri marini vel fluuiatiles (inquit Plinius Secundus) in cibo ex iure alliûm viridi cum ficu duplici, maium hydropicum auocant.
2. In Cancrorum marinorum genere, Veneti mazanetas nominant, Molecis similes: quorum alterum marem, alterum fœminam produnt. Mazanetas, fœminas esse volunt, Molecos verò mares, quos mollescere, ac vernationem exuere ferunt: contrà autem Mazanetas putant perenni contegi crusta, & nusquam decidere. Molecos quoque aut molecas aiunt, tum quidem torpescere, cùm cortice exuuntur: quo tempore pasta molliores aliquando sensimus.
Καρκῖνος θαλάττιος Græcis, Cancer Marinus Latinis, Cancres Gallis, Granceol Venetis, Grancio Romanis, Grancella Ferrariensibus.