Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Pagurus.
1. Pagurum Galli Un Chabre vel Un Crape nominant. Græcia ubique hodie adhuc vulgò Paguri nomine cognoscit. Caue autem ne pro PaguroPagrum dicas. Est enim Pagrus, piscis squamosus superiore libro descriptus, multùm à Paguro diuersus. Pagurum autem hunc Normanni à rubro vel rufo, quem eius testa præ se fert colore, Un Rousseau appellant: alii quòd coctus in pastilli modum pulmentum ferat, Un Tourteau, quasi pastillum dicaat. Massilienses Carbasse & Fagule, Veneti Granciporrum, nomine fortasse composito, quasi CancrumPagurum dicerent. Sunt alii Galli Mediterranei maris incolæ, qui Pagull nomine à Paguro deriuato proferant. Respuit læues tractus, asperas cautes incolit, quas æstus maris in refluxu & reciprocatione siccas relinquit. Pagurus, ubi recessit mare, in arido relictus, ob metum crura contrahit, & torpentis modò immobilis quiescit. Crusta eius nouem in gyrum {369} crenis imbricis modo incisa est. Adolescit in caluæ humanæ magnitudinem, sed non ita orbiculatus euadit: cancris enim proportione respondet. Valida crusta integitur ac læui: crura blæsa, utrinque quatuor habet, villis hirta, ternis articulationibus geniculata, in quibus ungues acuti oblongíque sunt, minimè bifidi. Brachia bisulca parte anteriori binis articulis intercepta, forcipibus crenatis munita, in extremo nigra, quibus quæ constringunt ut edant, etiam dura confringere possunt: nam in eis durities est penè ossea. Quamobrem ichthiopolæ captos Paguros arctè ligatos seruant, ne sibi inuicem crura abscindant. Color viuorum multò viuidior est quam demortuorum. In viuis enim præ nimia rosei exhalatione tergora veluti subnigra apparent. Cæterà cocti (ut aliud omne cancrorum genus) mutant colorem. Caudam sub thorace reflexam habent, unde hos caudarum expertes esse quidam coniiciunt. Branchias utrinque in latere dispositas ostendunt, ut reliquum genus locustarium, sub tergoris crusta, senis ordinibus ad tibiarum radices insertas. Multò latiores sunt quàm longi, ut ex Oceano in pedalem plerunque latitudinem abeant. Quidam mihi visus est in Anglia decem libras pendere. In eius ore tot comperies naturæ secreta, tot adstantes appendices, tot pelliculas, ut coactus incredibile naturæ artificium necesse sit fatearis. Mutim (ea autem est hepar) habet dulcissimam, maxima ex parte subrubram, cum infinitis propè apophysibus, flauis, grandi stomacho adiacentibus. Reliquæ partes internæ musculis albis constant, quibus externæ mouentur. Sethus, Carcini appellatione, Pagurum intellexit, Galenum secutus, Aëtium & Paulum. Salsi succi esse (minus tamen quàm ostracoderma) & ventrem sistere scribit. Inter lautissimos cibos hodie receptus est, quem tamen carnis & coctionis durioris Galenus asseuerat. Sed id (ut iam in Cancris dictum est) de musculis potius quàm de Muti (qua potissimum parte constat) intelligendum esse puto. {370}