CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Pagurus.

1. Pagurum Galli Un Chabre vel Un Crape nominant. Græcia ubique hodie adhuc vulgo Paguri nomine cognoscit. Cave autem ne pro PaguroPagrum dicas. Est enim Pagrus, piscis squamosus superiore libro descriptus, multum a Paguro diversus. Pagurum autem hunc Normanni a rubro vel rufo, quem ejus testa præ se fert colore, Un Rousseau appellant: alii quod coctus in pastilli modum pulmentum ferat, Un Tourteau, quasi pastillum dicaat. Massilienses Carbasse et Fagule, Veneti Granciporrum, nomine fortasse composito, quasi CancrumPagurum dicerent. Sunt alii Galli Mediterranei maris incolæ, qui Pagull nomine a Paguro derivato proferant. Respuit læves tractus, asperas cautes incolit, quas æstus maris in refluxu et reciprocatione siccas relinquit. Pagurus, ubi recessit mare, in arido relictus, ob metum crura contrahit, et torpentis modo immobilis quiescit. Crusta ejus novem in gyrum {369} crenis imbricis modo incisa est. Adolescit in calvæ humanæ magnitudinem, sed non ita orbiculatus evadit: cancris enim proportione respondet. Valida crusta integitur ac lævi: crura blæsa, utrinque quatuor habet, villis hirta, ternis articulationibus geniculata, in quibus ungues acuti oblongique sunt, minime bifidi. Brachia bisulca parte anteriori binis articulis intercepta, forcipibus crenatis munita, in extremo nigra, quibus quæ constringunt ut edant, etiam dura confringere possunt: nam in eis durities est pene ossea. Quamobrem ichthiopolæ captos Paguros arcte ligatos servant, ne sibi invicem crura abscindant. Color vivorum multo vividior est quam demortuorum. In vivis enim præ nimia rosei exhalatione tergora veluti subnigra apparent. Cætera cocti (ut aliud omne cancrorum genus) mutant colorem. Caudam sub thorace reflexam habent, unde hos caudarum expertes esse quidam coniiciunt. Branchias utrinque in latere dispositas ostendunt, ut reliquum genus locustarium, sub tergoris crusta, senis ordinibus ad tibiarum radices insertas. Multo latiores sunt quam longi, ut ex Oceano in pedalem plerunque latitudinem abeant. Quidam mihi visus est in Anglia decem libras pendere. In ejus ore tot comperies naturæ secreta, tot adstantes appendices, tot pelliculas, ut coactus incredibile naturæ artificium necesse sit fatearis. Mutim (ea autem est hepar) habet dulcissimam, maxima ex parte subrubram, cum infinitis prope apophysibus, flavis, grandi stomacho adiacentibus. Reliquæ partes internæ musculis albis constant, quibus externæ moventur. Sethus, Carcini appellatione, Pagurum intellexit, Galenum secutus, Aetium et Paulum. Salsi succi esse (minus tamen quam ostracoderma) et ventrem sistere scribit. Inter lautissimos cibos hodie receptus est, quem tamen carnis et coctionis durioris Galenus asseverat. Sed id (ut jam in Cancris dictum est) de musculis potius quam de Muti (qua potissimum parte constat) intelligendum esse puto. {370}
Πάγουρος Græcis, Pagurus Latinis, Carbasse Massiliensibus, Chabre vel Crape Oceano vicinis, Granciporro Venetis.