CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Maia.

1. Maiam, ob similitudinem quam cum Araneo habet, vulgus Gallicum Iraigne de mer, quasi Araneum dicat, nominavit. Massilienses ab aculeis infinitis, quibus in tergore more Locustæ horret, et villis quibus undique est circumseptus, Une Squinaude (ad pectinem, ad quem linum attenuatur, allu {371} dentes) vocant. Veneti ac Genuenses a speculis, in Maiarum corticibus eleganter inclusis, Specchio, hoc est speculum dicunt. Alii Granceolas vel Cancreolas: Romanum vulgus Grancitellas. Pelagius est piscis. Non enim ut Pagurus inter saxa, neque in sicco, minusque temporis extra aquam degit. Hoc autem a Paguro differt, quod Pagurus parte anteriore latus sit, Maia vero posteriore parte in latitudinem se diffundat, anteriore coarctetur, et angustior fiat, magis est præterea orbiculata quam Pagurus. Crura quaternis articulis intercepta gerit, alta et exilia, forcipibus imbecillis dentata, quibus prædam ori applicat: corpus illi est tam grave, ut ad incessum ineptissima esse videatur, quamobrem in terra segnissima, in aquis velocissima est. Pedes quoque non habet forpicatos, sed unguibus bene munitos, utroque latere quaternos, quinis articulis interceptos. Cocta eodem modo, quo reliquum crustaceum genus, rubet: sed viva aut livet, aut virescit, aut rubore phœniceo aspersa est: quam si supinam contempleris, tria parte anteriore brevia specula ab ipsius crustæ tegmine continuata cernes, inter quæ prætenturæ duæ delitescunt. Tibias non habet leves ut Pagurus, sed multa scabritie exasperatas. Maia fœmina, operculum latiusculum habet, sub quo duo foramina membrana occlusa in ipsis posteriorum tibiarum radicibus collocata apparent. Quatuor præterea utrinque semicirculis utitur in natando, a quorum radicibus octoni prodeunt pinnati ramuli, quibus hærent ova in fœtis. Interanea cum Paguro aut Heracleotico Cancro conueniunt: quæ quicunque diligentius speculari cupiet, necesse est eum viventis Maiæ testam superiorem detegere. Comperiet autem in capite, atque adeo ore ipso dentes extrinsecus duos osseos: in palato autem carunculam qua linguæ vice fungitur: præterea ante dentes bina denticulata ossicula, atque in ejus ore cavitatem statim ante gulam, in qua quod rubrum continetur, habet multiplices flexus: ejus vulvam esse puto. Ex hac enim ova prodire compertum est. Subsequitur cavitas satis capax, vacua quidem ea, dum jejunus est piscis, ut vel os alterum, vel ejus ventriculum esse dicas: cui etiam dentes adsunt (quemadmodum in Locusta) nume {372} ro quaterni, incisorii, et unus molaris: a quibus gula incipit, in cujus summo epiglottidem manifeste videas. Ea autem ad apophyses meatibus committitur adeo exilibus, ut vix appareant et quemadmodum vulva adimplebat majorem partem recessuum, sic apophyses ubique per cavitates immittuntur, tenuibus tamen ligamentis adstrictæ, et maxime musculis. nec est aliud intestinum manifestum, quam illud in quo desinunt apophyses, excrementi scilicet receptaculum. Est autem id teres, cæteris partibus incumbens, ad caudam usque protensum. Sed et vesicam utrinque unam in ipsa aluo robustam, magnam et membranosam cernas: cujus exitus est per ea duo foramina quæ sub operimento latent. Branchias habet utrinque sub testa in lateribus numero senas: quæ certa membrana ab ipso tegumento distinguuntur. Aquam enim in ore acceptam per meatus qui ad radices crurum sunt, egerit. {373}
Μαία Græcis, Maia Latinis, Iraigne de mer Gallis, Squinada Massiliensibus, Specchio Genuensibus, Granticella Romanis. {374}