Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Maia.
1. Maiam, ob similitudinem quam cum Araneo habet, vulgus Gallicum Iraigne de mer, quasi Araneum dicat, nominauit. Massilienses ab aculeis infinitis, quibus in tergore more Locustæ horret, & villis quibus undique est circumseptus, Une Squinaude (ad pectinem, ad quem linum attenuatur, allu {371} dentes) vocant. Veneti ac Genuenses à speculis, in Maiarum corticibus eleganter inclusis, Specchio, hoc est speculum dicunt. Alii Granceolas vel Cancreolas: Romanum vulgus Grancitellas. Pelagius est piscis. Non enim ut Pagurus inter saxa, neque in sicco, minúsque temporis extra aquam degit. Hoc autem à Paguro differt, quòd Pagurus parte anteriore latus sit, Maia verò posteriore parte in latitudinem se diffundat, anteriore coarctetur, & angustior fiat, magis est præterea orbiculata quàm Pagurus. Crura quaternis articulis intercepta gerit, alta & exilia, forcipibus imbecillis dentata, quibus prædam ori applicat: corpus illi est tam graue, ut ad incessum ineptissima esse videatur, quamobrem in terra segnissima, in aquis velocissima est. Pedes quoque non habet forpicatos, sed unguibus benè munitos, utroque latere quaternos, quinis articulis interceptos. Cocta eodem modo, quo reliquum crustaceum genus, rubet: sed viua aut liuet, aut virescit, aut rubore phœniceo aspersa est: quam si supinam contempleris, tria parte anteriore breuia specula ab ipsius crustæ tegmine continuata cernes, inter quæ prætenturæ duæ delitescunt. Tibias non habet leues ut Pagurus, sed multa scabritie exasperatas. Maia fœmina, operculum latiusculum habet, sub quo duo foramina membrana occlusa in ipsis posteriorum tibiarum radicibus collocata apparent. Quatuor præterea utrinque semicirculis utitur in natando, à quorum radicibus octoni prodeunt pinnati ramuli, quibus hærent oua in fœtis. Interanea cum Paguro aut Heracleotico Cancro conueniunt: quæ quicunque diligentius speculari cupiet, necesse est eum viuentis Maiæ testam superiorem detegere. Comperiet autem in capite, atque adeò ore ipso dentes extrinsecus duos osseos: in palato autem carunculam qua linguæ vice fungitur: præterea ante dentes bina denticulata ossicula, atque in eius ore cauitatem statim ante gulam, in qua quod rubrum continetur, habet multiplices flexus: eius vuluam esse puto. Ex hac enim oua prodire compertum est. Subsequitur cauitas satis capax, vacua quidem ea, dum ieiunus est piscis, ut vel os alterum, vel eius ventriculum esse dicas: cui etiam dentes adsunt (quemadmodum in Locusta) nume {372} ro quaterni, incisorii, & unus molaris: à quibus gula incipit, in cuius summo epiglottidem manifestè videas. Ea autem ad apophyses meatibus committitur adeò exilibus, ut vix appareant & quemadmodum vulua adimplebat maiorem partem recessuum, sic apophyses ubique per cauitates immittuntur, tenuibus tamen ligamentis adstrictæ, & maximè musculis. nec est aliud intestinum manifestum, quàm illud in quo desinunt apophyses, excrementi scilicet receptaculum. Est autem id teres, cæteris partibus incumbens, ad caudam usque protensum. Sed & vesicam utrinque unam in ipsa aluo robustam, magnam & membranosam cernas: cuius exitus est per ea duo foramina quæ sub operimento latent. Branchias habet utrinque sub testa in lateribus numero senas: quæ certa membrana ab ipso tegumento distinguuntur. Aquam enim in ore acceptam per meatus qui ad radices crurum sunt, egerit. {373}
Μαία Græcis, Maia Latinis, Iraigne de mer Gallis, Squinada Massiliensibus, Specchio Genuensibus, Granticella Romanis. {374}