Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Heracleoticus Cancer.
1. Complures Heracleoticum Cancrum videntes, Gallum marinum ea tantum ratione vocant, quod ejus brachia videant in cristæ Galli modum tornata esse. Robustissimam crustam habet ac spissam. Plurimus in Siciliæ litore: quanquam et aliquando ad sacellum Adriani pontis Romæ in foro piscario vulgo divendatur. Cancrorum genera (inquit Plinius) sunt Carabi, Astaci, Maiæ, Paguri, Heracleotici. Cancrorum (ait Aristoteles) maximum est, quas Maias appellant, et quos Heracleoticos vocant. Qui enim Heracleotici vocantur, crusta quoque firmiore muniuntur, ut Maiæ: et oculos habent parvo distantes intervallo. Sed crura illis breviora sunt quam Maiis. Heracleotici itaque cancri dorso non sunt aspero ut Maiæ, nec tam lævi quam Paguri: tamen idem est crustarum color. His tibiæ utrinque sunt quaternæ, brachia duo admodum firma, binis articulis geniculata, forcipibus robustis bisulca, hispida, et bene armata. Horum enim pars superior, elatis crenis vallata est. Cum autem Heracleas urbes viderem adiacentes litori, unam Ponti, alteram Propontidis, tum quidem facile mihi persuasi ab eis id cancri genus suam desumpsisse nomenclaturam: nisi tu a magnitudine ac robore potius dictum esse putes. {375}
Ἡρακλεωτικὸς καρκῖνος Græcis, Heracleoticus Cancer Latinis, vulgo Italo Gallo de mare. {376}