CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Heracleoticus Cancer.

1. Complures Heracleoticum Cancrum videntes, Gallum marinum ea tantùm ratione vocant, quòd eius brachia videant in cristæ Galli modum tornata esse. Robustissimam crustam habet ac spissam. Plurimus in Siciliæ litore: quanquam & aliquando ad sacellum Adriani pontis Romæ in foro piscario vulgo diuendatur. Cancrorum genera (inquit Plinius) sunt Carabi, Astaci, Maiæ, Paguri, Heracleotici. Cancrorum (ait Aristoteles) maximum est, quas Maias appellant, & quos Heracleoticos vocant. Qui enim Heracleotici vocantur, crusta quoque firmiore muniuntur, ut Maiæ: & oculos habent paruo distantes interuallo. Sed crura illis breuiora sunt quàm Maiis. Heracleotici itaque cancri dorso non sunt aspero ut Maiæ, nec tam læui quàm Paguri: tamen idem est crustarum color. His tibiæ utrinque sunt quaternæ, brachia duo admodum firma, binis articulis geniculata, forcipibus robustis bisulca, hispida, & bene armata. Horum enim pars superior, elatis crenis vallata est. Cùm autem Heracleas urbes viderem adiacentes litori, unam Ponti, alteram Propontidis, tum quidem facile mihi persuasi ab eis id cancri genus suam desumpsisse nomenclaturam: nisi tu à magnitudine ac robore potius dictum esse putes. {375}
Ἡρακλεωτικὸς καρκῖνος Græcis, Heracleoticus Cancer Latinis, vulgo Italo Gallo de mare. {376}