CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Paruus Carcinus.

1. Paruum Carcinum aut Cancellum Græci μικρὸν καρκῖνον vocarunt, Romæ Grancettum. Nam admodum exiguus inter pisciculos reperitur, pedes extimos latiusculos habet, quibus ad natandum ceu pinnulis aut remis utitur. Massilienses Grittam genuina voce nominant. Veneti ac Ferrarienses Mazenetam. Differt à Cancro marino nouissimis tantum pedibus, quos habet latos, in quibus ungues anterioribus similes esse constat.
2. Pisciculos alios carcinis aliquo pacto similes Romani rustici frequenter cum Telinis & Conchulis (quas Gongilas vocant) diuendunt: qui tamen Carcinis multò maiores sunt: supini albicant, proni autem subcinericii sunt, punctísque frequentibus ac candidis in tergore variantur, Ophitæ modo. Nouissimos pedes in extremo latos habet, Cancellorum modo, quorum magnitudo pollice operiri potest: tamen viuaces admodum sunt. Eos quoties nautæ reperiunt, crudos edunt cum pane: sed Romæ coquuntur: gratiores tamen sunt crudi, nisi horum copia aluum conturbaret, ac plus æquo cieret. Genus istud nunquam grandescit. Quinos habet pedes, crassiores, forpicatos, crenatos ac robustissimos, in quibus bina numerantur crura. Singulares digiti quaternis constant articulationibus, nisi quis omnes complectatur: tunc enim sex comperiet. Caudæ id quoque rudimenti in eis est, quod omni Cancrario generi, eodémque modo subtus reflectitur.