Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Nautilus.
1. Nautilum vulgus Neapolitanum Muscardinum et Muscarolum nominat: quod etiam nomen Osmylo commune est. Ejus concha tribus fragmentis constare videtur: quorum latera utrinque ceu carinæ juncta apparent, ea utplurimum magnitudine, quam ambæ manus amplecti possunt: latitudine autem quantum pollex cum indice comprehendat. Omnes autem non excedunt crassitudinem membranæ pergamenæ, striisque in oblongum ductis ad oras crenis laciniatæ sunt, in formam rotundam abeuntes. Foramen autem, per quod Nautilus alitur atque exit de concha, magnum est. Ea fragilis est, lactei coloris, lucida, admodum polita, omnino navis rotundæ effigiem referens. Navigat enim per maris summa, elatus de imo gurgite, effertque se testa inversa, ut facilius ascendere possit, et inani scapha enaviget, atque ubi inde emersit, tum concham inuertit. Cæterum Nautili brachiis interiacet membranula, qualis est inter planipedum digitos: sed hæc magis est tenuis, in telæ aranei modum, robusta tamen, qua etiam aura inspirante velificat. Cirrhis, quos utrinque multos habet, pro gubernaculis utitur, atque ubi metuit, tum concham protinus marino humore oppletam {379} demergit. De generatione, incrementoque hujus piscis nihil adhuc exploratum habuit Aristoteles: non autumat tamen hunc ex coitu gigni, sed ut cæteras conchas provenire: neque vero an concha solutus vivere possit Nautilus, certum adhuc habuit. Cæterum psittaci rostrum habet, suisque cirrhis Polypi modo graditur, atque eodem modo acetabulis sorbet.
2. Mutianus prodit in Propontide Concham sibi visam esse Acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. In hac condi Nauplium animal Sepiæ simile, ludendi societate sola, duobus hoc fieri generibus. Tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis: si vero flatus inuitent, easdem in usum gubernari, porrigi, pandique, concharum sinus auræ. Hujus voluptatem esse ut ferat, illius ut regat: simulque eandem descendere incluso sinu, fluctu hausto territam visu forte tristi. {380}