CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Nautilus.

1. Nautilum vulgus Neapolitanum Muscardinum & Muscarolum nominat: quod etiam nomen Osmylo commune est. Eius concha tribus fragmentis constare videtur: quorum latera utrinque ceu carinæ iuncta apparent, ea utplurimùm magnitudine, quam ambæ manus amplecti possunt: latitudine autem quantum pollex cum indice comprehendat. Omnes autem non excedunt crassitudinem membranæ pergamenæ, striísque in oblongum ductis ad oras crenis laciniatæ sunt, in formam rotundam abeuntes. Foramen autem, per quod Nautilus alitur atque exit de concha, magnum est. Ea fragilis est, lactei coloris, lucida, admodum polita, omnino nauis rotundæ effigiem referens. Nauigat enim per maris summa, elatus de imo gurgite, effértque se testa inuersa, ut facilius ascendere possit, & inani scapha enauiget, atque ubi inde emersit, tum concham inuertit. Cæterum Nautili brachiis interiacet membranula, qualis est inter planipedum digitos: sed hæc magis est tenuis, in telæ aranei modum, robusta tamen, qua etiam aura inspirante velificat. Cirrhis, quos utrinque multos habet, pro gubernaculis utitur, atque ubi metuit, tum concham protinus marino humore oppletam {379} demergit. De generatione, incrementóque huius piscis nihil adhuc exploratum habuit Aristoteles: non autumat tamen hunc ex coitu gigni, sed ut cæteras conchas prouenire: neque verò an concha solutus viuere possit Nautilus, certum adhuc habuit. Cæterum psittaci rostrum habet, suísque cirrhis Polypi modo graditur, atque eodem modo acetabulis sorbet.
2. Mutianus prodit in Propontide Concham sibi visam esse Acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. In hac condi Nauplium animal Sepiæ simile, ludendi societate sola, duobus hoc fieri generibus. Tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis: si verò flatus inuitent, easdem in usum gubernari, porrigi, pandíque, concharum sinus auræ. Huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat: simúlque eandem descendere incluso sinu, fluctu hausto territam visu forte tristi. {380}
Ναυτίλος Græcis, Nautilus vel Nauticus Latinis, Muscarolo Neapolitanis. {381}