CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 12/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Nautilus alter.

1. Secundam Nautilis conchæ speciem ab Aristotele traditam esse hanc puto, quam nostri artifices in magno pretio ad vasa ditioribus abacis accommoda conficienda habere solent. Porcellanam ob id vocant, quòd Muricis conchæ (de qua in Buccino disseremus) formam habeat. Eam enim etiam Porcellanam nominant, ex qua antiquis vasa quæ murrhina dicebantur, fieri solebant: id enim mihi coniicere per vos licebit: quanquam alii à myrrhæ (quam Græci σμύρναν vocant) fragrantia dicta fuisse putent. Murrhinum igitur Nautilum hunc dicere poterimus. Huius amplitudo cum superiore conuenit, sed paulò magis est crassus: prior præterea pectunculorum more striatus est: hic omnino glaber, parte interna infinita habens interstitia: undecunque nitidius, ac mira colorum varietate splendens: subinde circumagentibus se in purpuram candorémque maculis, cuius effigiem proximè cernes. {382}
Nautilus alter, vulgo Gallico Coquille de pourcelene, ou grosse coquille de Nacre de perle. {383}
Tertia Nautili species ab Aristotele prodita. {384}