CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Echinus.

1. Echinum, Gallicum vulgus à similitudine tegminis castaneæ, vocauit Chastaigne de mer, quódque Erinacei terrestris modo in orbem conglobatus & contractus, undique aculeis circumualletur, Erinaceus etiam dictus est: quod nomen imitati quidam Oceani incolæ Herisson de mer appellarunt: Massilienses à dulcedine saporis, Dulcinum Un Doussin, eúmque qui magis est albus ac pelagius, addito cognomento, Doussin rascas nominarunt. Genuenses Zinzin, Itali Riccio marino. Nomen antiquum retinet in Græcia. Verum Echinorum species descripturus, Aristotelicam secutus authoritatem, ab iis qui sunt edendo, inchoandum esse putaui. Nam nigri, minuti, spinis longis & calycibus exiguis præditi, nullius sunt ponderis in popinis: de quibus singulatim est dicendum.