Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Echinus.
1. Echinum, Gallicum vulgus a similitudine tegminis castaneæ, vocavit Chastaigne de mer, quodque Erinacei terrestris modo in orbem conglobatus et contractus, undique aculeis circumvalletur, Erinaceus etiam dictus est: quod nomen imitati quidam Oceani incolæ Herisson de mer appellarunt: Massilienses a dulcedine saporis, Dulcinum Un Doussin, eumque qui magis est albus ac pelagius, addito cognomento, Doussin rascas nominarunt. Genuenses Zinzin, Itali Riccio marino. Nomen antiquum retinet in Græcia. Verum Echinorum species descripturus, Aristotelicam secutus authoritatem, ab iis qui sunt edendo, inchoandum esse putavi. Nam nigri, minuti, spinis longis et calycibus exiguis præditi, nullius sunt ponderis in popinis: de quibus singulatim est dicendum.