CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Echinometra.

1. Genera Echinorum plura sunt (inquit Aristoteles) quarto de historia animalium. Primum quod cibo idoneum est: in quo quæ ova appellant, magna esculentaque semper consistunt, tum in majore, tum in minore corpore. Nam novelli adhuc, parvique plurimis constant, et maxime pleniluniis, diebusque tepidis redduntur pleniores. Secundum ac tertium Spatagi et Brissi, quæ genera pelagia sunt, raraque inuentu. Adhæc quæ Echinometra appellatur, magnitudine omnes superat. Idem quarto de natura animalium, Circa Toronem (inquit) echini nascuntur candidi, et testa et spina, et ovo augeri forma productiore quam cæteri soliti. Spina iis parva, nec rigida, sed obtusa. Hactenus ille. Plinius autem 31. libro: Ex his (inquit) Echinometræ appellantur, quorum spinæ {385} longissimæ, calyces minimi. Ego vero Aristotelis sententiam secutus, Echinometras cæteros echinos calycis magnitudine superare assevero, minimisque aculeis esse præditos, brevibus et obtusis interceptos spiculis, colore ad extrema albicantibus, ad radices liventibus, et ex purpureo nitentibus. Horum autem testa cinerea est, pugni aut ovi anserini magnitudine, rapi modo in vastitatem extuberans: ut quo antiquiores evadant, eo majores reddantur, parte prona planæ, supina autem rotundæ. Pelagiæ magis sunt Echinometræ. Quod autem reliquis majores sunt, ideo cæteris anteponuntur. Longuriis longioribus nautæ multo egent magis, quam in aliis echinis: Siquidem Echinometræ altiori gurgite merguntur: quas in insulis maris Ægei tanta crassitudine profecisse contemplatus sum, ut ad crassitudinem binorum pugnorum extuberavisse viderim: rariuscule quam alii echini capi consueverunt, sed quo majores sunt, eo delicatiores existimantur.