Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Echinometra.
1. Genera Echinorum plura sunt (inquit Aristoteles) quarto de historia animalium. Primum quod cibo idoneum est: in quo quæ oua appellant, magna esculentáque semper consistunt, tum in maiore, tum in minore corpore. Nam nouelli adhuc, paruíque plurimis constant, & maximè pleniluniis, diebúsque tepidis redduntur pleniores. Secundum ac tertium Spatagi & Brissi, quæ genera pelagia sunt, raráque inuentu. Adhæc quæ Echinometra appellatur, magnitudine omnes superat. Idem quarto de natura animalium, Circa Toronem (inquit) echini nascuntur candidi, & testa & spina, & ouo augeri forma productiore quàm cæteri soliti. Spina iis parua, nec rigida, sed obtusa. Hactenus ille. Plinius autem 31. libro: Ex his (inquit) Echinometræ appellantur, quorum spinæ {385} longissimæ, calyces minimi. Ego verò Aristotelis sententiam secutus, Echinometras cæteros echinos calycis magnitudine superare asseuero, minimísque aculeis esse præditos, breuibus & obtusis interceptos spiculis, colore ad extrema albicantibus, ad radices liuentibus, & ex purpureo nitentibus. Horum autem testa cinerea est, pugni aut oui anserini magnitudine, rapi modo in vastitatem extuberans: ut quò antiquiores euadant, eò maiores reddantur, parte prona planæ, supina autem rotundæ. Pelagiæ magis sunt Echinometræ. Quòd autem reliquis maiores sunt, ideo cæteris anteponuntur. Longuriis longioribus nautæ multò egent magis, quàm in aliis echinis: Siquidem Echinometræ altiori gurgite merguntur: quas in insulis maris Ægei tanta crassitudine profecisse contemplatus sum, ut ad crassitudinem binorum pugnorum extuberauisse viderim: rariusculè quàm alii echini capi consueuerunt, sed quò maiores sunt, eò delicatiores existimantur.