Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De aliis Echinis edulibus.
1. Ab Echinometris, qui echini sunt edules, majores quidem aculeos habent: crassitie autem minores sunt, vixque grandis gallinæ ovum magnitudine excedunt. Diversa in his colorum varietas, et mutatio multiplex. Alii enim omnino nigri, alii albi, quidam vitrei, alii ruffi, aut flavi, alii gemmarum nitore conspiciuntur: quidam sunt cyanei, alii purpura splendent, subinde circumagentibus se igniculis micantibus ad aculeos, scintillæ modo. Hos autem piscatores venantur hoc pacto: Manum ferream conto longiore alligant, vel tridentem, cujus incurui sint dentes. Hanc manum Echinis submovent, ut eos ab imo in sublime attollant, qui suis promuscidibus sese ita stabiliunt, ut plerunque piscatores testam prius atterant, quam inde integros divellere possint. Semper autem crudi eduntur: ovis quæ ejus testæ inhærent, in modum stellæ radiantibus, ac quinque ordinibus distinctis, di {386} gito vel pane attritis atque divulsis, ut liberius absorberi possint, emundata aqua ac stercoribus, quibus (ut ostrea) interdum scatet. Ea autem ova gustui dulcia sentiuntur, ceu Ricini pulpa, quibusdam echinis pallida, aliis flava, aliis autem rubentia. Quod autem ad eorum anatomicam descriptionem attinet: sciendum est edules echinos in orbem conglobatos, ac spiculorum serie armatos esse. Os parte prona, in medio corpore terram versus inclinatum habere: in cujus ambitu quina ossicula bene disposita dentium officio funguntur: prona autem parte plani sunt, brevissimosque aculeos ac promuscides numerosas habent. Supina rotundiorem ostendunt testam perforatam, in qua quidam est meatus ad excrementi exitum: quod, ut muribus, cylindreum est, lapidosum ac terreum, quibusdam veluti spiculis intertextum. Promuscides autem Echinorum edulium linguis Cicadarum vel muscarum similes sunt, stellarum et pudendorum marinorum modo, easque tam crebras habent, ut dinumerari nequeant, quibus undique circumsepti adhærescunt: extrorsum autem non apparent: concidunt enim in seipsos contracti. Spinis constant paulo quam Echinometræ longioribus.