Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De aliis Echinis edulibus.
1. Ab Echinometris, qui echini sunt edules, maiores quidem aculeos habent: crassitie autem minores sunt, víxque grandis gallinæ ouum magnitudine excedunt. Diuersa in his colorum varietas, & mutatio multiplex. Alii enim omnino nigri, alii albi, quidam vitrei, alii ruffi, aut flaui, alii gemmarum nitore conspiciuntur: quidam sunt cyanei, alii purpura splendent, subinde circumagentibus se igniculis micantibus ad aculeos, scintillæ modo. Hos autem piscatores venantur hoc pacto: Manum ferream conto longiore alligant, vel tridentem, cuius incurui sint dentes. Hanc manum Echinis submouent, ut eos ab imo in sublime attollant, qui suis promuscidibus sese ita stabiliunt, ut plerunque piscatores testam prius atterant, quàm inde integros diuellere possint. Semper autem crudi eduntur: ouis quæ eius testæ inhærent, in modum stellæ radiantibus, ac quinque ordinibus distinctis, di {386} gito vel pane attritis atque diuulsis, ut liberius absorberi possint, emundata aqua ac stercoribus, quibus (ut ostrea) interdum scatet. Ea autem oua gustui dulcia sentiuntur, ceu Ricini pulpa, quibusdam echinis pallida, aliis flaua, aliis autem rubentia. Quòd autem ad eorum anatomicam descriptionem attinet: sciendum est edules echinos in orbem conglobatos, ac spiculorum serie armatos esse. Os parte prona, in medio corpore terram versus inclinatum habere: in cuius ambitu quina ossicula bene disposita dentium officio funguntur: prona autem parte plani sunt, breuissimósque aculeos ac promuscides numerosas habent. Supina rotundiorem ostendunt testam perforatam, in qua quidam est meatus ad excrementi exitum: quod, ut muribus, cylindreum est, lapidosum ac terreum, quibusdam veluti spiculis intertextum. Promuscides autem Echinorum edulium linguis Cicadarum vel muscarum similes sunt, stellarum & pudendorum marinorum modo, eásque tam crebras habent, ut dinumerari nequeant, quibus undique circumsepti adhærescunt: extrorsum autem non apparent: concidunt enim in seipsos contracti. Spinis constant paulò quàm Echinometræ longioribus.