CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 04/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De minori Echino.

1. Genus Echinorum aliud est (inquit Aristoteles) minutum, pelagium, spinis grandibus, longis, prædurísque modo penè lapidis, gigni in alto gurgite solitum, quo nonnulli ad distillationes urinæ utuntur. Vntiqus tum Italicum, tum Gallicum, atque etiam Græcum Un Iudæo vocat, quòd perpetuò nigrescat, sordescat, & gustus ingrati percipiatur. Passim reperitur: quod aliter Brissis & Spatagis euenit ex philosophi sententia. Hic porrò minimus Echinus reliqua genera spinarum longitudine superat: neque colorem ut illa varium habet: testam iuglande maiorem non promit, éstque reliquis omnibus viuidior. Nam si supinum ponas, mox suas spinas deprimit, & se in pronam partem con {387} uertit. Plures habet quàm alii proboscides: idcirco citius repit, firmiúsque hæret. Oua non fert ut alii, sed sanguineum quiddam nigrum saniei simile, quo manus cruentat atque inficit. Dentes itidem in verticilli modum habet quinos, circulari ordine dispositos, ut & cæteri, quibus algas, saxa, & conchyliorum testas arrodit. In interna eius parte multos neruos annexos cernas: ex quo indigenæ coaceruatam dentium congeriem ita cum neruis exiccari sinunt, ut annuli vice ad signandum panem utantur: refert enim quinquefolium, vel quidpiam simile affabrè delineatum. Ventrem in quinque partes distinctum habent, perinde acsi plures illis ventres essent membrana quadam obducti. Ab oris autem verticillo ventres illi testæ quoque appensi ad foramen excrementi coëunt, sed disiuncti sunt, & quasi interuentu liminum discriminantur. Totidem promuscides habent Echini, quot in testis foraminulis pertusi apparent: sunt enim ultra sex millia in quolibet echino.
2. Echinum vidimus in rubri maris litore, inter fontes amaros, & urbem quam vocant el Tor, prona parte planum, superiore gibbum, semipedem latum, minus quàm alii rotundum, paucioribúsque, ac minus frequentibus aculeis aut spiculis præditum: cuius os in terram conuersum esset, super quo excrementorum exitus appareret.
3. Cæterum, ut de omnibus echinis rursus in genere dicamus, multis verbis ius echinorum Galenus, Paulus, Aëtius & Plinius Secundus commendant: quo vocabulo aquam internam esse intelligendam puto: nam nisi recentes & crudi non sunt edendo. Manducandus est echinus (inquit Plinius medicus), ex interuallo phreneticis & epilepticis. Aptus est stomacho, & urinam mouet. Melancholicorum quoque cibus est idoneus. Dioscorides autem scribit, iis, quibus atra bilis stomachum infestare solet, pisces in aquis petrosis degentes, & erinaceos recentes conuenire. Echini marini (inquit Aëtius) ex vino mulso & garo præsumpti ventrem leuiter subducunt. Referuntur autem inter edulia modici alimenti. Cibos auersantibus appetentiam excitant, vesicam expurgant, urinam la {388} xant: quod & Galenus libro de attenuante victu, & item Dioscorides confirmant. Frustrà traditum est Echinos sæuitiam maris præsagire. Nam quum tam multis proboscidibus muniti sint, à fluctu minimè volutari possunt: neque spinas (ut creditum est) atterunt. Echini cum spinis suis contusi, calculos sanant. Modiis singulis hemina bibitur, donec prosit, & aliàs in cibis ad hoc proficiunt. Totum Echini corpus ustum, cinerem facit extergentis digerentísque facultatis: quo nonnulli ad excrescentem in ulceribus carnem, & ad serdida ulcera vtuntur.