CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Stellæ marinæ edules.

1. Stellarum forma (inquit Aristoteles) iis quæ pinguntur similis est: parvam admodum carnem intus habent: extra autem sunt callo duriore. De iis autem hic agimus, quarum caro brachiis inclusa rubra vel lutea edulis est: quarum permultas in litore Epiri tantæ magnitudinis cepimus, ut sesquipedem latæ essent, et ad trium digitorum latitudinem earum brachia extenderentur, neque grandi galero integi possent. Crudis stellis non idem omnibus color inest: aliæ enim cæsio colore præditæ sunt, aliæ cinereo, aliæ autem alterius sunt coloris: quæ quidem supramodum levi contactu confringuntur. Sed si coquantur, abeunt in calli duritiem, et rubræ evadunt. Proinde Stellas natura iisdem armaturis, hoc est, promuscidibus, munivit, quibus Pudendum et Erinaceum. Quod si a quoquam extra aquam observentur, omnino immobiles apparebunt. Sed si eas quispiam in aquam immergat, et supinas instraverit, tunc promuscides acetabula in extremo plusquam quinque millia exerere cernet, atque in pronam partem moveri. Os etiam versus terram ut Echini habent, in medio radiorum situm: et quanquam in gyrum quinque dentes ostendant, tamen conchyliorum genera cum suis testis, Telinas, Chamas, Conchulas, Mytulos integros deuorant. Vagantur in mari ut Polypi, {389} brachia diducendo, nunc ante gradiendo, nunc in orbem convoluendo, et suctu acetabulorum, echini modo, lapidibus adhærent. Sensu tactus eas non vacare comperiet, qui manum ferream conto infixam ad eas attollendas immerserit. Ab hac enim contactas plenius moveri et fugam tentare experietur. Superiori radiorum parte, id est, supina septenos spiculorum obtusorum ordines in unoquoque brachio habent, in longitudine autem duos et viginti, quo fit ut tota parte supina horreant, et quinque cirrhis stellæ modo radientur: conchasque semel aggressæ, exugunt. Oppianus,
Sic struit insidias testis, sic subdola fraudesStella marina parat: sed nullo adiuta lapilloNititur, et pedibus scabris disiungit hiantes.
Stella marina edulis. {390}