CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Stellæ marinæ edules.

1. Stellarum forma (inquit Aristoteles) iis quæ pinguntur similis est: paruam admodum carnem intus habent: extra autem sunt callo duriore. De iis autem hîc agimus, quarum caro brachiis inclusa rubra vel lutea edulis est: quarum permultas in litore Epiri tantæ magnitudinis cepimus, ut sesquipedem latæ essent, & ad trium digitorum latitudinem earum brachia extenderentur, neque grandi galero integi possent. Crudis stellis non idem omnibus color inest: aliæ enim cæsio colore præditæ sunt, aliæ cinereo, aliæ autem alterius sunt coloris: quæ quidem supramodum leui contactu confringuntur. Sed si coquantur, abeunt in calli duritiem, & rubræ euadunt. Proinde Stellas natura iisdem armaturis, hoc est, promuscidibus, muniuit, quibus Pudendum & Erinaceum. Quòd si à quoquam extra aquam obseruentur, omnino immobiles apparebunt. Sed si eas quispiam in aquam immergat, & supinas instrauerit, tunc promuscides acetabula in extremo plusquam quinque millia exerere cernet, atque in pronam partem moueri. Os etiam versus terram ut Echini habent, in medio radiorum situm: & quanquam in gyrum quinque dentes ostendant, tamen conchyliorum genera cum suis testis, Telinas, Chamas, Conchulas, Mytulos integros deuorant. Vagantur in mari ut Polypi, {389} brachia diducendo, nunc antè gradiendo, nunc in orbem conuoluendo, & suctu acetabulorum, echini modo, lapidibus adhærent. Sensu tactus eas non vacare comperiet, qui manum ferream conto infixam ad eas attollendas immerserit. Ab hac enim contactas plenius moueri & fugam tentare experietur. Superiori radiorum parte, id est, supina septenos spiculorum obtusorum ordines in unoquoque brachio habent, in longitudine autem duos & viginti, quo fit ut tota parte supina horreant, & quinque cirrhis stellæ modo radientur: conchásque semel aggressæ, exugunt. Oppianus,
Sic struit insidias testis, sic subdola fraudesStella marina parat: sed nullo adiuta lapilloNititur, & pedibus scabris disiungit hiantes.
Stella marina edulis. {390}