Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Aliæ Stellæ non edules.
1. Sunt et alia multa Stellarum genera: quarum nonnullas vidimus in brachia duodecim extendi, alias in quatuor tantum. Sunt quædam quibus tantum tria sunt, aliis autem sena, nonnullis etiam octona: sed hæc omnia dejectamenta marina sunt. In multis præterea cirrhos teretes esse et oblongos conspicies, in quibus melius formam Solis, qua pingitur, assequi putaveris, quam Stellæ. Aliis brachia videntur quadrangula, aliis admodum plana: quarum omnium jam octo species seorsim observavi. Cave autem ne vocum affinitate decipiaris: est enim piscis nomine Stellæ vulgo a Romanis vocatus, Lopidæ similis de genere Anthiarum: de quo jam superius egimus, nullo pacto ad exangues has stellas accedens. Quamobrem hoc etiam te diligenter animaduertere cupio. {391}
Stella Solis potius effigiem referens, non edulis. {392}