CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Aliæ Stellæ non edules.

1. Sunt & alia multa Stellarum genera: quarum nonnullas vidimus in brachia duodecim extendi, aliàs in quatuor tantum. Sunt quædam quibus tantum tria sunt, aliis autem sena, nonnullis etiam octona: sed hæc omnia deiectamenta marina sunt. In multis præterea cirrhos teretes esse & oblongos conspicies, in quibus melius formam Solis, qua pingitur, assequi putaueris, quàm Stellæ. Aliis brachia videntur quadrangula, aliis admodum plana: quarum omnium iam octo species seorsim obseruaui. Caue autem ne vocum affinitate decipiaris: est enim piscis nomine Stellæ vulgò à Romanis vocatus, Lopidæ similis de genere Anthiarum: de quo iam superius egimus, nullo pacto ad exangues has stellas accedens. Quamobrem hoc etiam te diligenter animaduertere cupio. {391}
Stella Solis potius effigiem referens, non edulis. {392}