CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Tellinæ minores, quæ basilicæ et regiæ.

1. Concharum omnium minima Tellina Venetis, Romanis Tellina regia, Gallis Flion vocatur. {403} Hanc non agnoscit Lutetia: Raro etiam a Massiliensibus visitur: Lesbi incolæ Chinades vocant. Rustici Romani in saccis per urbem Tellinas circunferunt, quas modiolis divendunt. Cum enim exiguo corpore constent, nec facile aperiantur, gustuique gratæ sint, mirum in modum ob id expeti, bellariorumque loco assumi solent: quarum tenuiores atque exiliores, basilicas, hoc est, regias appellant. Ichthiopolæ Veneti aqua marina demersas in lagunculis adservant. Anconitani Calcinellos nominare malunt, idque ad discrimen alterius conchæ quæ ab iis Chalcene appellatur. Cæterum lævis est Tellinarum testa, candida, nequaquam striata, crenulis tenuissimis denticulata, in longitudinem diffusa et angusta, mediocriter fortis, et quodammodo teres: locis arenosis et litoribus frequenti fluctuum impetu agitatis reperiri, ac cum cæteris sui generis de saporis principatu contendere solet. Dioscorides, Galenus ac PaulusTellinarum decoctum, lævem ac lubricam aluum facere prodiderunt. Est autem earum caro mollior, quam reliquarum conchularum. Harum quæ paulo plus extra aquam manserunt, testas pandere, hiantesque arenulas excipere solent, de quibus Romani merito plurimum conqueruntur. Quamobrem multo meliores sunt in urbibus, quæ mari alluuntur, ut Venetiis et Januæ.
Τελλίνη Græcis, Telline regia Latinis, Calcinelli Anconitanis, Flion Gallis, Chinade incolis Lesbi, Tellinæ Venetis et Romanis.