CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Tellinæ minores, quæ basilicæ et regiæ.

1. Concharum omnium minima Tellina Venetis, Romanis Tellina regia, Gallis Flion vocatur. {403} Hanc non agnoscit Lutetia: Rarò etiam à Massiliensibus visitur: Lesbi incolæ Chinades vocant. Rustici Romani in saccis per urbem Tellinas circunferunt, quas modiolis diuendunt. Cùm enim exiguo corpore constent, nec facilè aperiantur, gustuíque gratæ sint, mirum in modum ob id expeti, bellariorúmque loco assumi solent: quarum tenuiores atque exiliores, basilicas, hoc est, regias appellant. Ichthiopolæ Veneti aqua marina demersas in lagunculis adseruant. Anconitani Calcinellos nominare malunt, idque ad discrimen alterius conchæ quæ ab iis Chalcene appellatur. Cæterum læuis est Tellinarum testa, candida, nequaquam striata, crenulis tenuissimis denticulata, in longitudinem diffusa & angusta, mediocriter fortis, & quodammodo teres: locis arenosis & litoribus frequenti fluctuum impetu agitatis reperiri, ac cum cæteris sui generis de saporis principatu contendere solet. Dioscorides, Galenus ac PaulusTellinarum decoctum, læuem ac lubricam aluum facere prodiderunt. Est autem earum caro mollior, quàm reliquarum conchularum. Harum quæ paulò plus extra aquam manserunt, testas pandere, hiantésque arenulas excipere solent, de quibus Romani meritò plurimùm conqueruntur. Quamobrem multò meliores sunt in urbibus, quæ mari alluuntur, ut Venetiis & Ianuæ.
Τελλίνη Græcis, Telline regia Latinis, Calcinelli Anconitanis, Flion Gallis, Chinade incolis Lesbi, Tellinæ Venetis & Romanis.