CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Chamæ.

1. Chamarum aliæ quidem læues, aliæ asperæ: illarum maior quidem numerus, harum verò unum {404} tantùm genus. In quibus nominandis vulgus Gallicum cum Italico conuenit. Siquidem nostri maiores Chamas des Flammes, minores verò des Flammettes nominant, quòd cum iure incoctæ, non secus ac piper fauces, & os inflammare soleant. Italicum vulgus maiores ChamasPeuerazas, quasi piperatas, nominat: minores verò Peueronos, quòd piper haud tantopere redoleant. Harum enim è mari recens aduectarum carnem quicunque paulò liberalius degustauerit, quendam saporem in eis gratum, sed gulam prouocantem ac piper redolentem comperiet. Chamarum (inquit Ælianus) quædam in litoribus dispersæ iacent, nonnullæ algæ subiiciuntur: aliæ in limo delitescunt, quædam in saxis stabulantur. Sed & harum rursus nonnullæ nigerrimæ sunt, aliæ argentei coloris, aliæ asperæ, aliæ læues. Hæ quidem digitorum compressu confringuntur, illæ verò vel ægerrimè saxo conteruntur. Porrò inter Chamarum genera (inquit Plinius) sunt tracheæ læues, pelorides, & glycimerides. Cæterum quæ Chama Latinis dicitur, eadem Italis Cappa, Gallis autem Coquille appellatur. Alias autem his congeneres Itali addito cognomento Cappas sanctas, Capperozolas, Cappas longas, & huiusmodi vocabulis nominant: De quibus nunc est seorsim disserendum.