Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Chamæ.
1. Chamarum aliæ quidem læves, aliæ asperæ: illarum major quidem numerus, harum vero unum {404} tantum genus. In quibus nominandis vulgus Gallicum cum Italico conuenit. Siquidem nostri majores Chamas des Flammes, minores vero des Flammettes nominant, quod cum jure incoctæ, non secus ac piper fauces, et os inflammare soleant. Italicum vulgus majores ChamasPeverazas, quasi piperatas, nominat: minores vero Peveronos, quod piper haud tantopere redoleant. Harum enim e mari recens aduectarum carnem quicunque paulo liberalius degustaverit, quendam saporem in eis gratum, sed gulam provocantem ac piper redolentem comperiet. Chamarum (inquit Ælianus) quædam in litoribus dispersæ jacent, nonnullæ algæ subjiciuntur: aliæ in limo delitescunt, quædam in saxis stabulantur. Sed et harum rursus nonnullæ nigerrimæ sunt, aliæ argentei coloris, aliæ asperæ, aliæ læves. Hæ quidem digitorum compressu confringuntur, illæ vero vel ægerrime saxo conteruntur. Porro inter Chamarum genera (inquit Plinius) sunt tracheæ læves, pelorides, et glycimerides. Cæterum quæ Chama Latinis dicitur, eadem Italis Cappa, Gallis autem Coquille appellatur. Alias autem his congeneres Itali addito cognomento Cappas sanctas, Capperozolas, Cappas longas, et hujusmodi vocabulis nominant: De quibus nunc est seorsim disserendum.