CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Piperata Chama.

1. Chamam piperatam Veneti Beuerazas vel Peuerazas vocant ad discrimen maiorum, quas Biueronos appellant, palustre est concharum genus in cœno degens quod Anconitani & Rauennates Chalenam vel Chalcenam nomine à Chamula detorto vocitant. Biueroni autem dicuntur, vel quòd ob piperis saporem sitim excitent, vel quòd illæ perpetuò bibant, neque diu sine aqua seruari possint, atque in forum allatæ, & aquæ immersæ, geminam atque oblongam exerant ligulam, ut cochleæ modo perpetuò sitientes moueri percipiantur. Supra modum fragiles habent testas, læues ac compressas, non {405} autem ut aliæ conchæ orbiculares: verùm usqueadeò tenues, ut transpareant. Cardinibus non iunguntur inuicem infarctis, sed neruo, ut ostrea. Labra non habent crenata, sed læuia, magísque in rotunditatis ambitum circinnantur, quam Tellinæ.
Piperata Chama Latinis, Venetis Beueraza, vel Biueronus, vel Peueraza, Chalene vel Chalcene, Chalcinella vel Chalcera Anconitanis & Rauennatibus.