CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Piperata Chama.

1. Chamam piperatam Veneti Beverazas vel Peverazas vocant ad discrimen majorum, quas Biveronos appellant, palustre est concharum genus in cœno degens quod Anconitani et Ravennates Chalenam vel Chalcenam nomine a Chamula detorto vocitant. Biveroni autem dicuntur, vel quod ob piperis saporem sitim excitent, vel quod illæ perpetuo bibant, neque diu sine aqua servari possint, atque in forum allatæ, et aquæ immersæ, geminam atque oblongam exerant ligulam, ut cochleæ modo perpetuo sitientes moveri percipiantur. Supra modum fragiles habent testas, læves ac compressas, non {405} autem ut aliæ conchæ orbiculares: verum usqueadeo tenues, ut transpareant. Cardinibus non junguntur invicem infarctis, sed neruo, ut ostrea. Labra non habent crenata, sed lævia, magisque in rotunditatis ambitum circinnantur, quam Tellinæ.
Piperata Chama Latinis, Venetis Beveraza, vel Biveronus, vel Peveraza, Chalene vel Chalcene, Chalcinella vel Chalcera Anconitanis et Ravennatibus.