CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Chama lævis.

1. Omnium concharum albissimæ sunt, quas Chamæleias Græci vocauerunt: Galladæ autem (ut reor) Aristoteli dicuntur. Tantam magnitudinem adipiscuntur in Oceano, ut quaternorum digitorum latitudinem, senorum autem longitudinem exuperent. Quæ res multò perspicacius innotescet ex iis qui à Diuorum Iacobi aut Michaëlis persolutis votis redeuntes, testas ea qua dixi magnitudine de suis pileis appendunt. Frequentius Romæ, quàm in quauis alia urbe diuenduntur cum Tellinis ac Pectinibus: Magnitudine quidem iuglandis, corpore ferè orbiculari, glabro, fragili, pellucido, rotundo, labris ac testa tenuibus, læuibus, non autem denticulatis. Facilè à calido tanguntur: quamobrem mox hiantes sua labra pandunt: quò fit ut parum diu absint à mari quin exanimentur, læuíque illisu frangantur: suam quoque aquam facilè amittunt, multásque arenulas recipiunt, à quibus quòd elui difficile possunt, vulgò respuuntur: Sed recentes, & adhuc viuæ, Tellinis certè posthabendæ non sunt. Indigenæ Caparozas vel Caporozolas vocant. Nam Cappæ nomine Itali Chamas intelligunt. Moueri autem à se Chamæleias, ac sedem in litore mutare compertum habeo. Quæ res ei innotescet, qui has in vase aqua oppleto immerserit, quod Veneti plerumque faciunt, ut minus exanimes seruent, neue arenis conspurcentur, aut deteriores euadant. AëtiusDioscoridem ac Galenum secutus, Chamulas vocauis: {406} Chamarum (inquit Dioscorides) conchularúmque exigua aqua decoctarum ius, aluum ciet: quæ tamen appellatio non minus patet, quàm ostreorum. Omnia enim testa contecta comprehendit: quinetiam pro testa ipsa nonnunquam accipitur. Conchylia Plinius medicus lib. 5. cap. 1. appellat: Nihil (inquit) ex eis quod pingue est sumant, ut Isices, Pectines, & Conchylia. Aëtius lib. 2, Marinorum (inquit) erinaceorum & conchularum, vetustorúmque gallorum iura ventrem deiiciunt. Porrò Conchylia quædam Herodotus in montibus Ægypti nasci ac procreari tradit.