CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Chama lævis.

1. Omnium concharum albissimæ sunt, quas Chamæleias Græci vocaverunt: Galladæ autem (ut reor) Aristoteli dicuntur. Tantam magnitudinem adipiscuntur in Oceano, ut quaternorum digitorum latitudinem, senorum autem longitudinem exuperent. Quæ res multo perspicacius innotescet ex iis qui a Divorum Jacobi aut Michaelis persolutis votis redeuntes, testas ea qua dixi magnitudine de suis pileis appendunt. Frequentius Romæ, quam in quavis alia urbe divenduntur cum Tellinis ac Pectinibus: Magnitudine quidem juglandis, corpore fere orbiculari, glabro, fragili, pellucido, rotundo, labris ac testa tenuibus, lævibus, non autem denticulatis. Facile a calido tanguntur: quamobrem mox hiantes sua labra pandunt: quo fit ut parum diu absint a mari quin exanimentur, lævique illisu frangantur: suam quoque aquam facile amittunt, multasque arenulas recipiunt, a quibus quod elui difficile possunt, vulgo respuuntur: Sed recentes, et adhuc viuæ, Tellinis certe posthabendæ non sunt. Indigenæ Caparozas vel Caporozolas vocant. Nam Cappæ nomine Itali Chamas intelligunt. Moueri autem a se Chamæleias, ac sedem in litore mutare compertum habeo. Quæ res ei innotescet, qui has in vase aqua oppleto immerserit, quod Veneti plerumque faciunt, ut minus exanimes servent, neve arenis conspurcentur, aut deteriores evadant. AetiusDioscoridem ac Galenum secutus, Chamulas vocavis: {406} Chamarum (inquit Dioscorides) conchularumque exigua aqua decoctarum jus, aluum ciet: quæ tamen appellatio non minus patet, quam ostreorum. Omnia enim testa contecta comprehendit: quinetiam pro testa ipsa nonnunquam accipitur. Conchylia Plinius medicus lib. 5. cap. 1. appellat: Nihil (inquit) ex eis quod pingue est sumant, ut Isices, Pectines, et Conchylia. Aetius lib. 2, Marinorum (inquit) erinaceorum et conchularum, vetustorumque gallorum jura ventrem deiiciunt. Porro Conchylia quædam Herodotus in montibus Ægypti nasci ac procreari tradit.