CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Chama trachea.

1. Chama trachea, valuas eodem modo quo læuis tornatas habet, éstque rotunditate penè orbiculari constructa: hoc tamen inter se differunt, quòd illa læui quidem testa, hæc verò, aspera claudatur, Pectinis modo striata: sed Pecten rectas habet strias, illa verò transuersas, crebras & profundas. Dura est admodum chamarum asperiorum testa, si cum læuibus conferatur. Ea enim non nisi valido ictu perfringi potest, cùm tamen aliorum ferè omnium læuium debili digitorum compressu aperiri possit. Chama præterea trachea in arena circa litora reperitur: extremas enim iniurias ob testam duriorem minus reformidat. Labra haudquaquam in gyrum (ut Pecten) denticulata, sed Mytulorum more læuia habet, mouetúrque ut limax, ut eius concham nonnunquam profundius saburrantem conspexeri {407} mus. Fortibus nanque spondylis constat, quibus testas mouendo etiam per arenam lumbricorum more conscendit. Quamobrem Icesius carnem eius duriusculam, mali succi, parum nutrire, facilè excerni, marísque salsuginem referre pronuntiauit. Diphilus autem stomacho gratam esse tradidit: cuius ego sententiæ expertus facilè astipulor.