CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Chama trachea.

1. Chama trachea, valuas eodem modo quo lævis tornatas habet, estque rotunditate pene orbiculari constructa: hoc tamen inter se differunt, quod illa lævi quidem testa, hæc vero, aspera claudatur, Pectinis modo striata: sed Pecten rectas habet strias, illa vero transversas, crebras et profundas. Dura est admodum chamarum asperiorum testa, si cum lævibus conferatur. Ea enim non nisi valido ictu perfringi potest, cum tamen aliorum fere omnium lævium debili digitorum compressu aperiri possit. Chama præterea trachea in arena circa litora reperitur: extremas enim iniurias ob testam duriorem minus reformidat. Labra haudquaquam in gyrum (ut Pecten) denticulata, sed Mytulorum more lævia habet, moveturque ut limax, ut ejus concham nonnunquam profundius saburrantem conspexeri {407} mus. Fortibus nanque spondylis constat, quibus testas movendo etiam per arenam lumbricorum more conscendit. Quamobrem Icesius carnem ejus duriusculam, mali succi, parum nutrire, facile excerni, marisque salsuginem referre pronuntiavit. Diphilus autem stomacho gratam esse tradidit: cujus ego sententiæ expertus facile astipulor.