CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Chamæ pelorides.

1. Regias aut basilicas Chamas Galli Pelourdes, ad Peloridarum vocem accedentes dixerunt. Massilia Clonissas, Veneti Biveronos vel Piveronos, Genuenses Arsellas, Hispani Armillas, Anconitani, Ravennates et Ariminenses Pouerazos, quasi pauperculos nominant, quod illic nimium popularis, pauperibusque offerri solita sit. A luto autem, in quo tum manibus, tum retibus everruntur, nomen habent: pilos enim lutum est. Alii dictas a Peloro monte Ciliciæ volunt. Differunt autem a Calcinellis, quod turbinatiori et grandiori corpore constent. Calcinellæ enim (quæ et Beveraze dicuntur) compressiore sunt forma, testa translucida, ac multo quam Chameleios teneriores. Media autem est inter asperam et lævem constitutione ac natura. Non enim ita horret ut aspera, neque ita glabrescit ut lævis: albo præterea ac fuluo emblemate distinguitur: unde Caparozolam dici puto, quod ex rubro subfulva sit. Ejus autem caro durior est, quam lævium Tellinarum et Peverazarum. Emollire aluum traditur. Sed et Diphibus copiosum, bonumque succum gignere tradit, et stomacho gratum, nec facile excerni.
Πηελωρὶς Græcis ac Latinis, Clonissa Massiliæ, Genuæ Arsella, Hispanis Armilla. {408}