CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Chamæ pelorides.

1. Regias aut basilicas Chamas Galli Pelourdes, ad Peloridarum vocem accedentes dixerunt. Massilia Clonissas, Veneti Biueronos vel Piueronos, Genuenses Arsellas, Hispani Armillas, Anconitani, Rauennates & Ariminenses Pouerazos, quasi pauperculos nominant, quòd illic nimium popularis, pauperibúsque offerri solita sit. A luto autem, in quo tum manibus, tum retibus euerruntur, nomen habent: pilos enim lutum est. Alii dictas à Peloro monte Ciliciæ volunt. Differunt autem à Calcinellis, quòd turbinatiori & grandiori corpore constent. Calcinellæ enim (quæ & Beueraze dicuntur) compressiore sunt forma, testa translucida, ac multò quàm Chameleios teneriores. Media autem est inter asperam & læuem constitutione ac natura. Non enim ita horret ut aspera, neque ita glabrescit ut læuis: albo præterea ac fuluo emblemate distinguitur: unde Caparozolam dici puto, quòd ex rubro subfulua sit. Eius autem caro durior est, quàm læuium Tellinarum & Peuerazarum. Emollire aluum traditur. Sed & Diphibus copiosum, bonúmque succum gignere tradit, & stomacho gratum, nec facilè excerni.
Πηελωρὶς Græcis ac Latinis, Clonissa Massiliæ, Genuæ Arsella, Hispanis Armilla. {408}