CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Chama nigra.

1. Est & alia læuis Chama à cæteris hoc distans, quòd cùm læuis sit, tamen & robore testæ cum aspera facilè certare potest. Clonissa quidem maior est, & plerunque nigricat. Cardinibus quoque, quibus valuas coniunctas habet, à prædictis etiam differt. Præterea non ita ut prima læuis in rotunditatem turbinatur, nec ut Peloris plana est. Crenas haud ita profundas in labris habet. Quum autem Ælianus in Chamis quasdam esse nigras, ac reliqua genera alba esse protulit, háncque unicam pro maiore testæ parte nigricare videam, facile mihi fuit coniicere, hanc ÆlianiChamam esse, ac fortassis antiquorum Glycimeridem. Nam & Peloride maior est & dulcior: neque piperato gustu percipitur.
Chama Glycimeris.