Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Chama nigra.
1. Est et alia lævis Chama a cæteris hoc distans, quod cum lævis sit, tamen et robore testæ cum aspera facile certare potest. Clonissa quidem major est, et plerunque nigricat. Cardinibus quoque, quibus valuas conjunctas habet, a prædictis etiam differt. Præterea non ita ut prima lævis in rotunditatem turbinatur, nec ut Peloris plana est. Crenas haud ita profundas in labris habet. Quum autem Ælianus in Chamis quasdam esse nigras, ac reliqua genera alba esse protulit, hancque unicam pro majore testæ parte nigricare videam, facile mihi fuit coniicere, hanc ÆlianiChamam esse, ac fortassis antiquorum Glycimeridem. Nam et Peloride major est et dulcior: neque piperato gustu percipitur.
Chama Glycimeris.