CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Pecten auritus.

1. In concharum genere solum Pectinem altera parte planum agnoscimus: à cuius parte superiore testa tumida, binis ut plurimum auriculis insignita, emergit: atque ita striata quemadmodum {409} testudines rugis imbricatæ, quæ Nichia dicuntur. Pectines inter biualuium genera, post Pinnam, maioribus conchis præditi sunt, quas habent scabras, reseratiles & clusiles, nullis cardinibus pyxidatim infarctis coniunctas, sed neruo tantùm nigro ut in ostreis videmus obfirmatas. Parte plana tanquam prona solo accubant: supina enim tumida: aures utrinque habet, per quas exerere linguam Aristoteles tradit. Sunt tamen inter hos nonnulli unica tantum aure præditi. Proinde dehiscentibus, si digitum in rimam admoueris, ita se comprimunt, quasi cernere videantur. De horum autem motu sic habet Aristoteles quarto de historia animalium, Concharum (inquit) aliæ se mouent ut Pectines: quos etiam volare nonnulli aiunt. Quod Aristotelis dictum intelligendum est, quum de ferramento quo capiuntur pectines, sæpe exiliunt: quem motum non quidem gressum {410} non incessum, non etiam natatum, sed impulsum quendam esse dixeris. Pecten enim cùm præter aliorum normam partem habeat pronam ac supinam, mirum esse non debet, si tantùm potest ut de ferramento exiliat. Hunc enim in vase aqua referto obseruare poteris eodem modo quo Chamarum genera se multùm extra testam exerere ac moueri. Sunt edendo Pectines, sed non tam grati, quàm Pectunculi, neque ita frequentes: rarò enim capiuntur. Purgatur vesica, inquit Plinius, Pectinum cibo: subrubra constant carne, in agro Tarentino laudatissimi, & grandiores, qui Auriti Pectines appellantur: unde Horatius,
Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
2. Cæterum in Pectinibus ac Pectunculis cancri enascuntur rotundi, quanuis utrinque pedibus forpicatis, mollíque cartilagine contecti. Heracleoticos autem multò magis quàm marinos, vulgares laudare solent.