Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Pecten auritus.
1. In concharum genere solum Pectinem altera parte planum agnoscimus: a cujus parte superiore testa tumida, binis ut plurimum auriculis insignita, emergit: atque ita striata quemadmodum {409} testudines rugis imbricatæ, quæ Nichia dicuntur. Pectines inter bivalvium genera, post Pinnam, majoribus conchis præditi sunt, quas habent scabras, reseratiles et clusiles, nullis cardinibus pyxidatim infarctis conjunctas, sed neruo tantum nigro ut in ostreis videmus obfirmatas. Parte plana tanquam prona solo accubant: supina enim tumida: aures utrinque habet, per quas exerere linguam Aristoteles tradit. Sunt tamen inter hos nonnulli unica tantum aure præditi. Proinde dehiscentibus, si digitum in rimam admoveris, ita se comprimunt, quasi cernere videantur. De horum autem motu sic habet Aristoteles quarto de historia animalium, Concharum (inquit) aliæ se movent ut Pectines: quos etiam volare nonnulli aiunt. Quod Aristotelis dictum intelligendum est, quum de ferramento quo capiuntur pectines, sæpe exiliunt: quem motum non quidem gressum {410} non incessum, non etiam natatum, sed impulsum quendam esse dixeris. Pecten enim cum præter aliorum normam partem habeat pronam ac supinam, mirum esse non debet, si tantum potest ut de ferramento exiliat. Hunc enim in vase aqua referto observare poteris eodem modo quo Chamarum genera se multum extra testam exerere ac moveri. Sunt edendo Pectines, sed non tam grati, quam Pectunculi, neque ita frequentes: raro enim capiuntur. Purgatur vesica, inquit Plinius, Pectinum cibo: subrubra constant carne, in agro Tarentino laudatissimi, et grandiores, qui Auriti Pectines appellantur: unde Horatius,
Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.
2. Cæterum in Pectinibus ac Pectunculis cancri enascuntur rotundi, quanuis utrinque pedibus forpicatis, mollique cartilagine contecti. Heracleoticos autem multo magis quam marinos, vulgares laudare solent.