Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Pectunculus.
1. Pectunculos Parisienses et Rothomagenses Petoncles vel Hannons appellare consueverunt. A Pectinibus hoc dissident, quod parvi sint, et utranque concham, Chamæ modo, tumidam ac concavam habeant, striis rectis asperam. Sed a Chamis tracheis hoc etiam discrepant, quod Chamæ transversas lineas, Pectines autem labra in gyrum crenata ostendant. Sunt qui sancti Jacobi conchylia vocent. Anglicum vulgus Cochles vocat: Romani rustici, qui Chamas læves et Tellinas ex mari in forum piscarium adferunt, eos quoque ad mensuram Tellinarum modo divendunt, quos et Conchulæ nomine vocant, sed Gongolam pronuntiare malunt. Cibis plurimum expetuntur. Quamobrem eos inter alimenta recensuerunt Medici. Subalbida carne constant, gustui pergrata, quam Græcum vulgus {411} crudam etiam edit. C. Plinius medicus Pectunculos iis dabat, quibus de calore nimio stomachus laboraret: quos tamen inter pisces duræ carnis multis locis recenset. Hoc autem præstantiores censentur, quo majores sunt, testaque magis concava, et colore nigriore: æstate quidem optimi, quo maxime tempore augeri, plenioresque fieri, pro lunari potestate solent. Mitylenenses cæteris præstant, et magnitudine, et succi probitate. Numerosos fert Pontus, sed exiles. Alimentum autem uberius corpori exhibent, quam Chamæ: sed succum deteriorem procreare traduntur, et qui non tam facilem aluum faciat. Concoctionem tamen promptiorem admittunt, quam ostrea, urinam cient: et ea quæ circa vesicam sunt ulcera vel sordida, juvant, etiam si escaram contraxerint. Pectunculi omnes facilius concoquuntur, stomachoque et ventri magis grati sunt, si cumino et pipere condiantur. Sunt tamen ex iis quidam, quorum conchæ in superiori parte horrent, iisdemque quo prædicti canalibus striantur, quos sane congeneres esse puto.
Κτεὶς Græcis, Pectunculus Latinis, Petoncles Gallis quibusdam, Hannons Rothomagensibus et Parisiensibus, aliis sancti Jacobi conchylia. {412}