CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Pectunculus.

1. Pectunculos Parisienses & Rothomagenses Petoncles vel Hannons appellare consueuerunt. A Pectinibus hoc dissident, quòd parui sint, & utranque concham, Chamæ modo, tumidam ac concauam habeant, striis rectis asperam. Sed à Chamis tracheis hoc etiam discrepant, quòd Chamæ transuersas lineas, Pectines autem labra in gyrum crenata ostendant. Sunt qui sancti Iacobi conchylia vocent. Anglicum vulgus Cochles vocat: Romani rustici, qui Chamas læues & Tellinas ex mari in forum piscarium adferunt, eos quoque ad mensuram Tellinarum modo diuendunt, quos & Conchulæ nomine vocant, sed Gongolam pronuntiare malunt. Cibis plurimùm expetuntur. Quamobrem eos inter alimenta recensuerunt Medici. Subalbida carne constant, gustui pergrata, quam Græcum vulgus {411} crudam etiam edit. C. Plinius medicus Pectunculos iis dabat, quibus de calore nimio stomachus laboraret: quos tamen inter pisces duræ carnis multis locis recenset. Hoc autem præstantiores censentur, quo maiores sunt, testáque magis concaua, & colore nigriore: æstate quidem optimi, quo maximè tempore augeri, pleniorésque fieri, pro lunari potestate solent. Mitylenenses cæteris præstant, & magnitudine, & succi probitate. Numerosos fert Pontus, sed exiles. Alimentum autem uberius corpori exhibent, quàm Chamæ: sed succum deteriorem procreare traduntur, & qui non tam facilem aluum faciat. Concoctionem tamen promptiorem admittunt, quàm ostrea, urinam cient: & ea quæ circa vesicam sunt ulcera vel sordida, iuuant, etiam si escaram contraxerint. Pectunculi omnes facilius concoquuntur, stomachóque & ventri magis grati sunt, si cumino & pipere condiantur. Sunt tamen ex iis quidam, quorum conchæ in superiori parte horrent, iisdémque quo prædicti canalibus striantur, quos sanè congeneres esse puto.
Κτεὶς Græcis, Pectunculus Latinis, Petoncles Gallis quibusdam, Hannons Rothomagensibus & Parisiensibus, aliis sancti Iacobi conchylia. {412}